HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LXXXV: Quomodo a magistratibus sunt dimissi

#Act. XVI#Act. XVII

Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et laetatus est cum omni domo sua, credens in Deum. Et cum dies factus esset, miserunt magistratus nuntios ad custodem carceris, dicentes: Dimitte homines illos; tanquam despectos, dimittebant autem illos, ne plures crederent, quia jam innotuerat eis miraculum. Et nuntiavit custos verba haec Paulo: Miserunt magistratus ut dimittamini. Nunc igitur exeuntes ite in pace. Ad quem Paulus: Miserunt in carcerem flagellatos licet indemnatos, homines Romanos, id est Romano imperio per subjectionem censi capite professos, et libertate Romana donatos, et nunc occulte ejiciunt. Non sic, sed veniant ipsi, et nos ejiciant. Et cum renuntiatum esset hoc magistratibus, timuerunt, audito quod Romani essent. Et venientes eduxerunt eos, et rogabant ut egrederentur de urbe. Et exeuntes transierunt per Lydiam, et visis fratribus, consolati sunt eos. Et inde profecti venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Judaeorum. Paulus autem, ut consueverat, introivit synagogam, et per tria Sabbata disseruit eis de Scripturis, praedicans Christum mortuum, et resurrexisse. Et crediderunt aliqui ex eis, et adjuncti sunt Paulo et Silae, mulieres non paucae, et de proselytis, et gentibus multitudo magna. Zelantes autem Judaei, et assumentes quosdam malos de vulgo concitaverunt civitatem adversus eos.